- COMITIVA
- COMITIVAComitis dignitas. Sic Comitiva utriusque Aeraerii, l. 2. Cod. Theodos. de quaestionibus Mag. offic. appellatur sacri et privati aerarii praefectura etc. Comitivae autem titulus omnibus fere dignitatibus aulicis semper adfixus atque adiunctus fuit, quasi quoddam honoris incrementum, iisque tantum tribui solitus, qui dignitatis alicuius aut Magisterii Praefecturaeque meritô pollerent; adeo, ut posteriorum Imperatorum, aevô, nulla plane inveniretur in Aula dignitas, quae non Comitivae honore esset otnata. Fuêre tamen et quidam solô honore Comitivae praediti, absque ulla alia dignitate aut Praefectura: qui Comites in Palatio vel intra Palatium, dicebantur, memoranturque Code. Theodos. tit de Comitibus Vacant. Qui post probatos labores in nostro Palatio Comites esse merurerunt. De Comitivae triplici gradu, diximus supra, Quando autem coeperit haec Comitum honoraria appellatio, singulis quibusque in Aula dignitatibus attribui solita, ut diximus, et cuius Imperatoris inventum fuerit, non facile decerni potest. Plerique a Constantino M. id primum institutum contendunt. Sed certum est, non eius tantum aevô, sed omnium omnino etiam retro Principum Comites Amicosque Imperatoris in varias classes fuisse semper distributos. Eraut Amici primae, secundae et tertiae admissionis, Lamprid. in Alexandro, c. 4. proin et Comites. Omnes namque, qui cum dignitate in comitatu Principis erant, Comites et Amici Principis appellati sunt; solisque his dignitatibus Comitis nomen invenitut datum, quae Principis comitatum observarent, aut ab eo ordinarentur, adeoque omnes, hâc appellatione donati etant de domo Augusta. Reliqui Magistratus, qui Augustum non comitabantur, aut qui ab ipso non ordinabantur, Amicorum quidem nomine honorabantur ab Augusto, sed non Comtum, etc. Salmas. ad Treb. Pollionem in Vita Macriani. Plures vocis Comitiva sigmficationes vide apud Car. du Fresne, Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.